Latin
31.46 to 31.56
Constantinus Imperator, Epistolae 31.46-56
Unproofread scanNot analysed yet
Ac nemo existimet me imparatum minusque instructum esse etiam ad istas res, si opus fuerit, confirmandas. Verissime enim ostendi potest, tum presbyteros, tum diaconos a me manifesto deprehensos, qui Asebium assidue stipabant. Sed haec quidem omitto, quae nunc non eo dicuntur a me, quod ipse ea graviter el iniquo animo feram, sed quo eos suae ipsorum pudeat insaniae. Illud solum metuo, illud animo verso, quod vos video in hujus criminis societatem vocari. Nam institutione Eusebii el conversatione conscientia vestra a veritate deflexit. Verum hujus rei expedita est et facilis curatio, si modo episcopum fidelem el integrum nacti, oculos ad Deum denuo converteritis: quod quidem in praesentia est in vestra situm potestate, quodque etiam dudum penes vestrum judicium fuerat, nisi Eusebius ipse, de quo dixi, pravo eorum qui eum juverunt consilio huc praeceps ruisset, el rectum eligendi ordinem impudenter conturbasset. Sed quoniam mihi de hoc ipso Eusebio pauca dicenda sunt, quaeso libenter, attendite. Non vos praeterit concilium Nicaeae celebratum, cui ipse, sicut conscientiae meae munus postulabat. Interfui, non alio sane animo, quam ut tum concordiam inter omnes constituerem, tum omnium maxime ul reprimerem penitus et submoverem eam rerum perturbationem, qum ex Arii Alexandrini amentia orta, illico ex absurdo et pernicioso conatu Eusebii vires collegit. Nam quanta concursione, amantissimi honoratissimique fratres, putatis istum Eusebium, ut pote ipsa conscientia convicium, quanta cum ignominia mendaciis undique deprehensis, aggressum esse primum cenos quosdam homines subornare qui pro eo deprecarentur: deinde ame auxilium petere, ne tanti sceleris damnatus de honoris sui gradu dejiceretur. Hujus rei testis est mihi Deus, qui lum mihi, tum vobis benignus perpetuo adsit, quod el meum pervertit judicium, el turpiter a veritate abduxit: quod ct vos cognoscetis.