Latin
Epistolae, Epistola Constantini Ad Macarium
Constantinus Imperator, Epistolae 35.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quod hanc aedem, moenium, columnarum et marmorum venustate caeteras ecclesias superare voluerit. ii. Decet itaque prudentiam luam, singula ad opus necessaria ita disponere et curate, ul non modo Basilica ipsa omnium quae ubique sunt pulcherrima; sed et reliqua membra ejusmodi sint, ut omnes quantumvis eximiae singularum urbium fabrica, ab hac una facile superentur. Ac de parietum quidem substructione et elegantia, Draciliano amico nostro, agenti vices praefectorum praetorio; et praesidi provinciae scias a me curam esse commissam. Jussit siquidem pietas nostra, ul artifices et operarii, et quacumque ad hoc opus necessaria esse ex prudentia tua cognoverint, protinus instante illorum sollicitudine dirigantur. De columnis vero et marmoribus, quacumque et pretiosiora cl utiliora esse ipso aspectu judicaveris, cura ut ad nos perscribas; ut cum ex litteris tuis cognoverimus quot ct qualibus opus sit, ca undique possint comportari. AEquum est enim et qui prae totius orbis locis maxime admirabilis est locus, pro dignitate sua exornetur.