Latin
Epistolae, Epistola Constantini Ad Macarium
Constantinus Imperator, Epistolae 35.3
Unproofread scanNot analysed yet
Ut de pulchritudine conchae, et de artificibus ac de materia Macarius ad praesides scribat. iii. Porro cameram Basilicae, utrum laqueatam, an alio quopiam operis genere faciendam censens, certior a te fieri velim. Nam si laqueata fiet, auro quoque poterit exornari. Restat igitur ut sanctitas tua supra memoratis judicibus quamprimum significet, quot operariis et artificibus et sumptibus opus erit: utque ad me celeriter referat, non modo de marmoribus et columnis, sed etiam de lacunaribus, si hoc opus venustius esse censueris. Divinitas te servet, frater carissime.