Latin
Epistolae, Epistolae Helenae Ad Constantinum
Constantinus Imperator, Epistolae 38.1
Unproofread scanNot analysed yet
(Bibl. Gall. ,t. xiv. App. ,p. 120.) Victori, triumphatori, aeterno, augusto, Constantino filio Helena, aeterna, augusta. Veritatem sapiens ratio non repudiat, nec sanc recta fides poterit umquam damnum sustinere. Divinae igitur bonitati acceptum ferendum, quod dignus habitus Tueris qui ab idolorum vanitate recederes: at errori tribuendum, quod credideris Jesum Nazarenum Deum esse verum, atque hunc in coelis filium Dei esse: qui cum esset Judaeus et propter maleficia damnatus, etiam sententia subeundae cruci addictus oppetiit. Tuae vero pietati ideo sanitas concessa fuit, quia primus inter imperatores idolis nuntium remisisti. Verus enim et aeternus Deus ostendere volens, eos quos abnegasti, nequaquam esse veros Deos, indulsit libi sanit…em, quo deposito omni idolorum metus. intelligere posses, quia nec exorati salutem conferre possunt, neque illam exacerbati auferre. Hujus superstitionis errorem deserentem pietatem tuam infirmitas deseruit. Jam porro ad omnipotentem Deum revertentem te virtus assequetur, quae numquam superari queat. Quam colere incipiens, Davidicum regnum obtinebis cl sapientissimi Salomonis. Futuri sunt enim tecum prophetae, quibus locutus est Deus, et quacumque per illos postulaveris, obtinebis. Vale, domine venerande, aeterne, auguste, et fili honoratissime felicibus eventibus florens.