Latin
Epistolae, Anno Domini Cccxxxiii. Epistola Constantini Ad Saporem Regem Persarum
Constantinus Imperator, Epistolae 51.3
Unproofread scanNot analysed yet
Contra tyrannos et persecutores, et de captivitate Valeriani. iii. Nec mihi ipse videor errare, mi frater, qui hunc unum Deum profitear, omnium auctorem ac parentem. Quem multi ex iis qui apud nos imperium tenuerunt, insano errore acti, pernegare quidem conati sunt. Sed eos omnes hujusmodi exitus quasi vindex oppressit, ul universum nunc hominum genus, illorum principum calamitates exempli vice proponat iis qui illos imitari studuerint. Horum unus mihi videtur fuisse, ille quem divina vindicta instar fulminis ingruens, fugatum ex nostris regionibus vestras in terras transportavit: qui quidem suo dedecore atque ignominia tropaeum illud tantopere a vobis jactatum constituit.