Latin
Epistolae, Anno Domini Cccxxxiii. Epistola Constantini Ad Saporem Regem Persarum
Constantinus Imperator, Epistolae 51.4
Unproofread scanNot analysed yet
Quod persecutorum ruinam viderit, quodque jam ob Christianorum pacetn laetatur. iv. Enimvero commode factum videtur, quod nostra quoque celate hujusmodi homines manifestissime poenas dederunt. Nam el ego spectator fui exitus illorum, qui nuper iniquissimis jussionibus populum Deo consecratum exagitaverant. Proinde maximas Deo gratias ago, cujus singulari providentia cuncti mortales qui divinam legem observant, reddita sibi pace exultant ac gestiunt. Ex quo plane mihi persuadeo, rectissime omnia ac tutissime se habere, cum per puram ac sinceram illorum religionem perque concordem de divino Numine sententiam omnes homines ad seipsum aggregare Deus dignetur.