Latin
Epistolae, Letter 3
Constantinus Imperator, Epistolae 56
Unproofread scanNot analysed yet
(Eus. Vit. Const. I. iv. c. 35.) Imperator Eusebii orationem de Pascha laudat. Victor Constantinus Maximus Augustus, Eusebio. Arduum opus profecto est, et quod omnem dicendi vim superet, Christi mysteria pro dignitate explicare, et controversiam de pascha, ejusque originem, et plenam laboris atque utilitatis consummationem decenter exponere. Nam res divinas ne ipsi quidem pro merito enarrare sufficiunt, qui eas cogitatione assequi valent. Verumtamen eximiam tuam doctrinam et studii contentionem equidem supra modum admiratus sum; legique librum tuum perlibenter; utque in mullorum qui divinae religionis observantiam sincere profitentur, manus ac notitiam perveniret, quemadmodum optaveras, mandavi. Cum igitur intelligas, quanta cum voluptate hujusmodi munera a solertia tua nobis obla…a suscipimus, cura ut freqnentioribus posthac sermonibus, quibus te innutritum esse profiteris, animum nostrum exhilares. Te vero currentem quod aiunt, ad consueta studia incitamus. Quippe cum non indignum operum tuorum interpretem qui ea in Latinum sermonem transferat, nactum te esse, tanta haec fiducia satis ostendat. Quanqmm ejusmodi interpretatio, tam praeclarorum operum dignitatem consequi nullo modo potest. Divinitas te servet, frater cimissime. Et haec quidem hac de re ejus fuit epistola. De parandis autem divinis codicibus ad ecclesiasticas lectiones, ejusmodi litterae fuerunt.