Latin
Epistolae, Mentio De Litteris Amoebeis Constantini Et Sancti Antonii Monachi
Constantinus Imperator, Epistolae 53
Unproofread scanNot analysed yet
(S. Ath. Opp. t. i, c. 853.) Porro Antonii fama ad imperatores usque pervenit. Haec enim cum didicisset Constantinus Augustus, itemque filii ejus Constantius et Constans Augusti, illi tanquam patri scripsere, litteras mutuo ab illo accipere peroptantes. At ille nequaquam magni faciebat eas litteras, nec his acceptis epistolis gavisus est: sed talis erat qualis ante scriptas illas ab imperatoribus. Cum deferrentur autem hujusmodi litterae, accitis monachis, aiebat: Ne miremini si ad nos scribat imperator, homo cum sit; sed miramini potius quod legem hominibus scripserit Deus, et per proprium Filium, nobiscum loculus sii. Et vero nolebat litteras illas accipere, aiens, se nescire ejusmodi litteris rescribere. Sed hortantibus monachis, aientibusque Christianos esse imperatores, periculumque foro ne se ita sperni indigne ferrent, concessit ut ex legerentur: atque rescripsit, laudans ipsos quod Christum adorarent, dabatque monita salutem spectantia: monebat itero ne praesentia magni facerent; sed potius diei judicii recordarentur, scirentque Christum solum et aeternum esse imperatorem. Rogabat, ut humanitati studerent, ac curam justitiae pauperumque gererent. Quibus illi acceptis, laetabantur. Sic acceptus omnibus carusque fuit, eumque omnes patrem sibi esse rogabant.