Latin
Epistolae, Letter 2
Constantinus Imperator, Epistolae 61.1
Unproofread scanNot analysed yet
(Indidem.) Victor Constant. Maximus Augustus papae Athanasio. Litteris tuae prudentiae perlectis, in eam veni sententiam, ut putarim te rescriptis nostris adhortandum, ut populum Dei ad modestiam et misericordiam abduceres. Meo enim in animo haec inter praecipua habeo, ut el veritatem colam, et in mente semper justitiam conservem, iisqne potissimum gaudeam, qui recta vitae via incedunt. De illis autem omni execratione dignis Meletianis immanibus, inquam, et nefariis hominibus, qui quasi insani… correpti stupent, et solummodo invidia et aemulatione et tumultibus ad scelera motum habent, nefariam suam mentem declarantes, ista mihi dicenda puto. Vides enim homines illos quos ipsi ferro interfectos aiebant in medio versari et vita frui. Quo ipso nullum unquam fuerit gravius praejudicium quodque tam clare eorum causam oneret, quam eos, quos ipsi necatos asseverabant, vivere, et luce frui, qui ipsi pro se causam dicere possunt. Deinde et id quoque additum fuit Meletianorum criminibus: te nefario impetu irrumpentem, rapientemque populom, quod in sacratissimo loco repositum erat, confregisse; quo scelere nullum unquam profecto gravius esse posset, si quidem id ita facium et contestatum ….