Latin
Epistolae, Letter 2
Constantinus Imperator, Epistolae 61.2
Unproofread scanNot analysed yet
At quodnam hoc genus criminationis? quaeve ista desultoria personarum transmutatio, et reorum diversitas, ut nunc in hunc, nunc in alium crimen conferant? quae res ipsa luce lucidior est, ipsos tuae prudentiae insidias tetendisse. Denique quis jam deinceps homines istos tam multa ad noxam fingentes sequi velit? maxime cum ipsi seipsos in barathrum dueant cumque in conspectu sit, eos fictarum et falsarum rermn accusatores esse. Ut iterum· dicam: quis eos sequi velit, et iter exilii praeceps inire, in quo illi soli mortalium spem salutis auxiliique constituunt? Si enim pura vellent conscientia ingredi, et bone mentis meminisse, et sanum animum induere, facile intelligerent, nullam ipsis opem a Dei providentia expectandam esse, cum se talium rerum a…- latores ad suam perniciem praebeant. Hanc igitur, quam denuntio, non asperitatem, sed severitatem jure appellavero.