Latin
Epistolae, Epistola Constantini Ad Joannem Meletianum
Constantinus Imperator, Epistolae 63.1
Unproofread scanNot analysed yet
(Athan, Apol. ,p. 186.) Admodum gratae mihi fuere prudentiae tuae litterae, ex quibus quae peroptabam scire didici, te scillcet omni deposita simultate, cum ecclesia, ut par erat, communicasse, et cum Athanasio episcopo reverendissimo in plenam concordiam venisse. Scito igitur te co nomine a nobis summopere laudari, quod relicto omni jurgio, rem Deo gratam perfeceris, societatemque requisietis cum Ecclesia. Quo igitur optata assequare, tibi pcrinillcndum putavi, ut inscenso publico vehiculo, ad exercitum meae cleinentiae properes. Tuum deinceps eriy nihil cunctari. Sed cum haec tibi epistola poblici vehiculi copiam faciat, ad nos quamprimum accedas, ut et voti compos efficiare, et postquam nos inviseris, congrua fruaris laetitia. Deus te conservet, frater dilecte.