Latin
Epistolae, Letter 2
Constantinus Imperator, Epistolae 61.3
Unproofread scanNot analysed yet
Postreme etiam illud adjungimur, ut operam des quo ista quae scripsimus subinde ad populum recitentur; ut res ad omnium notitiam veniat… prae cipue ut illi qui ita agunt, et ad istum modum conversantur, resipiscere possint, quod ista quae nunc a nobis emendationis causa dicuntur, re ipse et factis demonstrabuntur vera esse. Ita cum in hoc negotio tanta sit malitiae importunitas, certum habeant, me ita decrevisse, atque hujus esse sementiae: si quid tale iterum moverint, non pro more ecclesiarum, sed pro legibus publicis memet meapte opera causae cognitionem suscepturum: ac deinde cognoscant, se non solum humani generis, sed etiam divinae disciplinae latrones esse. Deuns te servet, frater dilecte.