Latin
Epistolae, Epistola Constantini Ad Catholicos Alexandrinae Ecclesiae
Constantinus Imperator, Epistolae 65.1
Unproofread scanNot analysed yet
(Conc. t. ii, p. 441.) Constantinus Maximus Augustus populo catholicae per Alexandriam Ecclesiae. Dilecti fratres, saluto vos, invocans Deum, summum meae voluntaiis testem, et nostra legis creatorem, qui omnium vitae praesidet, et discordias odit. Verum qnidnam potissimum dicam? An scilicet nos bene valere? Verum id quidem, sed multo felicius agere liceret, si vos mutuo, excussis odiis, amaretis: rixosorum enim hominum procellis occurrere debemus, quod portus dilectionis a vobis relictus sit. O rem absurdam! Vab! quantae quotidie calamitates per invidiam omnia miscentem existunt! unde fit ut populus Dei infamia laboret. Quo igitur justitiae fides recessit, cum tantarum tenebrarum caligine obvolvamur? neque id tam ex errore, qui multiplex est, quam malignorum hominum vitiis, dum et propugnatores verecundiae sustinemus, et eos qui aequitatem et veritatem profligant, etiam cum id sensibus nostris percipiamus, negligendos potemus. Quodnam id genus nostrae perversitatis, si inimicos non reprehendimus, s d latrocinio nos comites damus? Unde fit ut viam quamdam sibi facillime straverit, nemine repugnante, perniciosissima fraus. Nullusne tandem sensus est ne pro dotibus quidem communis omnium naturae, si legis praecepta contemnenda duximus? Sed dixerit aliquis: Saltem charitas, pront duximus naturae est, reperitur. Admodum scilicet, qui et Dei lege, et bono ingenio instructi, toleramus tamen inimicos turbationum et tumultuum facibus quasi incendia miscere: idque neque oculis praediti cernimus, neque legis sententia imbuti sentimus. Quantus igitur stupor nostram vitam incessit, cum nostrimet tam incurii simus, etiam Deo admonente?