Latin
Epistolae, Epistola Constantini Ad Catholicos Alexandrinae Ecclesiae
Constantinus Imperator, Epistolae 65.2
Unproofread scanNot analysed yet
Quid igitur, nura id mediocro aut tolerabile malum est? Num pro hostibus habendi sunt? Nonne in domum et populum Dei ante oculos nostros per saevitiam debacchantor, et probra jaciunt scelerati ilii? Jam quanta id cum vesania faciant, vobis ipsis cogitandum relinquo. Stulti enim illi in liagua sua sitam habent malitiam, plumbeasque iras ita secum circumferunt, ut seipsos mutuis vicibus feriant, et nos secum ad auctarium sui supplicii abstrahant. Inierim qui recta docet, hostis judicatur, qui autem invidiac vitium prae se fert, populum mansuctum (quod minime oportuit) im adit, devastat, absumit, et semetipsum ultro corrumpit, gloriatur, extollit, veritatem subvenit, et fidem circumvenit, donec suae conscientiae cavernam et latibulum quaeritando inveniat. Ferocitas igitur agrestis eos miseros facit, qui ita temere semelipsos, cum indigni sint, efferant, inclamantes: Hem scelera! illene presbyter est, aut illene puer? Mea existimatio attingitur, mihi hoc ipsum debetur, ab illo ablatum est. Ego igitur omnibus spoliatis pro viribus nocebo. Luculentum insaniae tumultum dicas, si acies, conciliabula aut comitia istorum importunissimorum conventuum videas. O nostram in ecclesiam Dei perversitatem, spectaculumque maligni et dementis animi! Nunquamne tandem pudefient? nunquamne semetipsi improbabunt? nunquamne in animo morsus sentient, ut vel nunc saltem contra imposturam et rixas dignum aliquid anino concipiant et sentire videantur? Vis sola invidiae est, suis fucis et pigmentis innitens. Sed tamen nihil mali isti adversus episcopum vestrum potuere. Mihi credite, fratres, nihil aliud studio habent, quam afflictis nostris temporibus nullum sibi locum poenitentiae in hac vita relinquere.