Latin
Epistolae, Epistola Constantini Ad Catholicos Alexandrinae Ecclesiae
Constantinus Imperator, Epistolae 65.3
Unproofread scanNot analysed yet
Ipsi igitur vobismetipsis auxilio estote: obtestor charitatem vestram, ipsi vos invicem diligite, et omni ope pro vestra concordia istos persequamini qui vestram concordiae gratiam demoliri student: Deumque prae oculis habentes, in mutua charitate consistite. Ego enim episcopum vestrum Athanasium libenter recepi, eumque ut virum Dei allocutus sum. Vestri autem est, non mei judicii, ea de re cognoscere. Quantum autem attinet ad officium salutationis, colloquiique cum reverendissimo Athanasio, idoneum eum necessariumque arbitratus sum, qui vobis in sacris minister esset; ea est hominis in aequitate tuenda sedulitas: non indigna profecto, nec inepta nostra pacificae religioni, ut quae dotes salutaris sententiae semper foveat, et rationis adhortamenta sequatur. Deus vos conservet, dilecti fratres.