Latin
Section 1
Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum 1.28
Unproofread scanNot analysed yet
Jam nova progenies coelo dimittitur alto. Et rursus in alio Bucolicorum loco: Sicelides musae, paulo majora canamus. Quid hoc apertius? Addit enim: Ultima Cumaei venit jam carminis aetas. Cumaeam, scilicet Sibyllam, intelligens. Nec his contentus, ulterius progressus est, quasi necessitas ipsa testimonium ejus requireret. Quid igitur dicit? Magnus ab integro saeclorum nascitur ordo: Jam redii et virgo; redeunt Saturnia regna. Quaenam ergo est virgo illa quae redit? Nonne illa quae plena et gravida fuit Spiritu Sancio? Quid autem obstat quominus ea quae Spiritu divino praegnans est puella semper et virgo permaneat. Redibit etiam optabilis rex et orbem terrarum adventu suo sublevabit. Sic enim addit poeta: