Latin
Section 1
Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum 1.29
Unproofread scanNot analysed yet
Tu modo nascenti puero, quo ferrea primum Desinet, ac toto surget gens aurea mundo, Casta fave, Lucina. Hoc duce, si qua manent sceleris vestigia nostri Irrita perpetua solvent formidine terras. Quae quidem aperte simul et obscure per allegoriam dicta esse intelligimus. Nam iis quidem qui versuum vim ac sententiam altius scrutantur, divinitatem Christi oculis quodammodo subjiciunt. Ne vero quisquam ex regiae urbis primoribus poetam criminari posset quod contra patrias leges scribere esset ausus, el traditas olim a majoribus de diis opiniones everteret, veritatem de industria occultat. Notat enim, ut equidem censeo, beatum et salutare Servatoris nostri mysterium. Itaque, ut immanem hominum crudelitatem evitaret, audientium animos ad inolitam ipsis consuetudinem deduxit; aitque recens nato altaria ac templa esse exstruenda, et sacra facienda. Caetera quoque consentanea subjunxit; in gratiam eorum qui ita sentirent, ait enim: