Latin
Section 1
Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum 1.42
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXIII. —DE CHRISTIANORTUM INSTITUTIS, IT QUOD DEUS DILIGIT EOS QUI VIRTUTEM SECTANTUR, ET QUOD AC JUDICIUM RETRIBUTIONEM SPERARE OPORTET. Confer, si placet, religionem nostram, cum tuis ritibus. Nonne apud nos quidem germana concordia et perpetua humanitas? nonne apud nos reprehensio culpae est ejusmodi, quae correctionem afferat, non perniciem: et curalio quae ad salutem proficiat, non ad crudelitatem? Nonne apud nos sincera fides, primum quidam erga Deum, deinde vero erga naturalem hominum societatem? Nonne apud nos misericordia erga eos quos fortunas calamitas oppresserit? Nonna vita simplex, nullo simulationis fuco occultam tegens improbitatem, et veri atque unius Dei cuncta moderantis cognitio? Haec est vera pietas; haec integra atque incorrupta religio. Haec sapientissime vivendi ratio; quam qui amplexi sunt, tanquam augusta quadam via ad aeternam vitam tendunt. Nemo enim qui hujusmodi vivendi rationem inierit, et qui animum habeat ab omni corporis labe purgatum, moritur omnino; sed functionem sibi a Deo indictam implere, potius quam mori dicendus est. Is namque qui Deum confessus est, nec contumeliae cedit nec iracundiae. Sed forti animo necessitatem sustinens, tolerantiae suae experimentum, vel ut viaticum quoddam habet ad conciliandam sibi divini Numinis clementiam. Neque enim dubium est, quin Deus homines virtute praeditos amplectatur. Quippe absurdissimum esset, tam praepotentes quam inferioris loci homines adversus eos a quibus observantur aut beneficiis afficiuntur* grato animo esse, et vicissim illos beneficiis afficere, eum vero qui omnium summus sit, et qui omnibus imperet, ipsumque sit summum bonum, negligentem in referrenda gratia esse. Qui iu omni vita nos ubique comitatur, et qui praesto nobis adest, quotiescumque boni aliquid agimus. Et illico quidem fortitudinis et obedientiae causa nos collaudans remuneratur: plenam tamen et perfectam solutionem in aliud tempus differt. Tunc enim totius vitae nostrae summa ad calculos revocabitur. Ac si quidem cuncta recte se habuerint, aeternae vitae merces sequetur: improbi vero debito supplicio afficiendi sunt.