Latin
Section 1
Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum 1.43
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXIV. —DE DECII, VALERIANI ET AURELIANI CALAMITOSO VITAE EXITU OB PERSECUTIONEM ECCLESIARUM. Te nunc interrogo, Deci, qui justorum laboribus olim insultabas, qui Ecclesiam odio prosequebaris, qui viros summo vitae sanctitate praeditos supplicio affecisti. Quid rerum nunc agis post hanc vitam? quantis et quam difficilibus aerumnis premeris? Tuam certe infelicitatem salis superque declaravit illud temporis spatium, quod inter vitam ac mortem tuam intercessit; cum lu in campis Scythicis una cum omni exercitu prostratus, imperium romanum tantopere ubique celebratum Gothorum contemptui ac ludibrio exposuisti. Tu quoque, Valeriane, cum eamdem crudelitatem in famulos Dei declarasses, justum Dei judicium omnium oculis subjecisti, captus ab hostibus el in vinculis circumductus cum chlamyde purpurea et reliquo imperiali cultu: tandem vero a Sapore persarum rego, detracta libi cute, condiri jussus, sempiternum calamitatis tuae tropaeum spectandum praebuisti. Tu item, Aureliane, fax omnium vitiorum; quam praesenti et perspicua divini Numinis vindicta, dum furore percitus Thraciam percurreres, in medio viae publicae caesus, sulcos aggeris publici impio sanguine complevisti?