Latin
Section 1
Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum 1.44
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXV. —DE DIOCLETIANO, QUI TURPITER IMPERIO SE ABDICAVIT, ET QUI ΟΒ ECCLESIARUM PERSECUTIONEM FULMINE PERCUSSUS EST. Diocletianus vero post cruentam persecutionis saevitiam, suamet ipse sententia damnatus, ob vitium insaniae, vili quodam clausus domicilio poenas dedit. Quid igitur illi profuit bellum Deo nostro intulisse? ut scilicet fulminis ictum assidue metuens, reliquam deinceps vitam exigeret. Testatur haec urbs Nicomedia: nec silent lii qui rem oculis viderunt, quorum ex numero etiam ipse sum. Vastabatur palatium, et Diocletiani ipsius conclave, fulmine ac coelesti quodam incendio illud depascente. Ac eventus quidem earum rerum a prudentibus viris praedictus fuerat. Neque enim tacere poterant, nec gemitum suum in tanta rerum indignitate occultabant, sed palam et aperte ipsi inter se summa cum libertate hos sermones jactabant: Quis hic furor? quae tanta potentiae insolentia, ut homines Deo bellum inferre audeant, et sanctissimam justissimamque religionem contumelia afficere; utque tantae multitudinis, adeoque bominum aequissimorum, sine ulla ipsorum culpa, caedem atque exilium machinari non dubitent? O praeclarum magistrum modestiae omnium subditorum! o praeclarum institutorem curae ac sollicitudinis quam milites pro civibus suis gerant! Pectora tribulium suorum perfodiebant hi, qui nunquam in acie terga hostium viderant. Tandem vero divini Numinis providentia lam impiorum facinorum poenas ab illis exegit; nec tamen sine damno Republicae. Tot porro tantaeque factae sunt caedes nostrorum, ut si tantae unquam factae essent barbarorum strages, suffecturum id fuerit ad perpetuam nobis pacem comparandam. Totus enim ille supra memorati imperatoris exercitus, cum in potestatem venisset hominis ignavi qui imperium Romanum per vim rapuerat, Deo tandem urbi Romanae libertatem restituente, multis et maximis praeliis penitus extinctus est. Sed et voces Deum adjutorem inclamantium tunc cum opprimerentur, et innatam sibi libertatem omnibus votis optarent, laudes item post malorum depulsionem, cum gratiarum actione Deo persoluto, cum libertas et contractuum aequitas ipsis reddita esset; an non singularem Dei providentiam, et paternam adversus homines caritatem modis omnibus declarant?