Latin
1.7.37 to 1.7.46
Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum 1.7.37-46
Unproofread scanNot analysed yet
imbrium refrigeratio et admirabilis concentus quo haec omnia certa lege ac ratione gubernantur, denique ordo ille perpetuus planetarum, statis temporibus ad eumdem locum recurrentium, numquid non manifeste testantur jussionem Dei, et perfectum obsequium astrorum legi divinae obtemperantium? Praeterea montium supercilia, et vallium concavi recessus, et camporum late patentium aequabilis planities, utrum absque Dei providentia existere videntur? Quarum rerum non aspectus modo, pergratus est, sed etiam usus longe jucundissimus. Jam aquarum ac terrae spatia atque discidia, partim ad agriculturam idonea, partim ad ea quibus caremus ex peregrinis regionibus subvehenda, nonne accuratam et exactam divini numinis providentiam apertissime demonstrant? Montes enim aquam in se continent; quam ubi subjecta planities excepit, ejusque irrigatione agros abunde recreavit, id quod residuum est effundit in mare; mare vero transmittit oceano. Et audemus adhuc nihilominus affirmare haec omnia casu ac temere fieri; cum tamen nullo modo designemus qua specie aut forma praeditus sit casus; res quae nec intelligentia nec sensu subsistit, sed solum est inanis sonus nominis sine re, auribus nostris circumstrepens.