Latin
Section 1
Constantinus Imperator, Oratio ad Sanctorum Coetum 1.8
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. VII. —QUOD IN REBUS QUAS INTELLIGENTIA ASSEQUI NON POSSUMUS CREATORIS SAPIENTIAM PRAEDICARE DEBEMUS, NEC CASUM AUT ALIAM PRAETER DEUM CAUSAM EXISTIMARE. Est enim revera casus vox ficta ab hominibus nulla ratione ac prudentia praeditis; sed qui causam ipsam intelligentia assequi nequeant, prae mentis suae imbecillitate existimant haec omnia, quorum rationem afferre non valent, absque ulla ratione esse disposita. Sunt certe quaedam admirabili natura praedita, quorum certa veritatis comprehensio in obscuro latet; cujusmodi sunt aquae suapte natura calidae. Nam causam quidem tanti ignis nemo facile dixerit. Est autem mirabile, ignem illum aqua frigida undique circumseptum, suum tamen nativum calorem nequaquam amittere. Atque haec rara admodum et paucissima in toto terrarum orbe reperiuntur; quo scilicet, ut equidem censeo, divinae providentiae vis ac virtus ab hominibus facile cognosci possit, quae duas res maxime inter se contrarias, frigus nimirum et calorem, ex una eademque radice manare praecepit. Sunt quidem multa ac prope innumerabilia, quae Deus ad solatium et oblectationem hominibus donavit, sed praecipue oleae fructus ac vitis. Quarum haec ad animos recreandos atque exhilarandos vim habet, illa vero non solum ad voluptatem, verum etiam ad corporum curationem apta est. Summam quoque admirationem meretur continuus ac perennis fluminum cursus, diu noctuque perlabentium, et perpetuae aeternaeque vitae quamdam referentium similitudinem. Noctis item ac diei continua vicissitudo est perinde mirabilis.