Latin
HIERONYMO
Constanzio Varolio, De nervis opticis 26
Unproofread scanNot analysed yet
Hac igitur parte excepta omnes alia cerebri partes sunt geminae, &ideo ortus spinalis medullae est duplex quemadmodum cerebrum, utraque enim pars suum producit truncum ex ea sede, in qua (ut dicebam) uentriculi reflectuntur ab anteriori cerebri prominentia ad mediam, Qui duo trunci ubi pri mum terretes sint formati se mutuo contangentes aliquantisper in anteriora feruntur, deinde in posteriora uersus foramen occipitii reuertuntur. In primo igitur illo truncorum contactu quum sint corpora rotunda faciunt inter seipsa quandam leuem concauitatem angularem absque quòd in ea par te habeant quidpiam exculptum. Huic autem depressioni angulari (ut unde digressus sum reuertar) superstat basis cerebri unita, unde formatur ibi spa tium quoddam ex contacta praedictorum corporum, quod uocatur tertius cerebri uentriculus, licet sit totum extra cerebrum, &ad id producendum nulla facta sit cauitas per se, sed per accidens, quatenus uidelicet tria illa corpora se mutuo contangunt, &in medio illius contactus spatium edunt. Quamobrem ego non appellarem uentriculum, quum uideam esse formatum potius ex necessitate quadam, quam ex intento naturae, Quod si quispiam uelit om nino uocare uentriculum interim memoriae teneat id totum esse extra cerebrum, &accidentaliter pro ductum, in superiori parte autem huius spatii in uutroque latere sunt duae rimae oblonga, quae feruntur fermè per dimidiam circumferentiam truncorum byGoogl spinalis medullae, Hae habent ingressum ad duos uentriculos magnos cerebri, &ipsis mediantibus uentriculi praedicti habent exitum ad uocatum tertium uentriculum, &quia progreßus truncorum spinalis medullae ad anteriora pertingit usque ad sellam ubi est infundibulum, ita etiam dicunt tertium cebri uentriculum peruenire usque ad eam partem.