Latin
HIERONYMO
Constanzio Varolio, De nervis opticis 27
Unproofread scanNot analysed yet
Ea dem ratione formatur alius sinus, quem uocant quar tum uentriculum inter inferiorem partem cerebel li, &superiorem truncorum spinalis medullae, quod spatium (quum sit &ipsum extra cerebrum, &cerebellum) non potest propriè appellari uentriculus, Nec obstat id, quod dicunt omnes, nimirum spinalem medullam in eo loco esse ad instar calami scriptorii excauatam, propterea quod sunt trunci a cerebello nascentes, qui antequàm ex toto uniantur cum aliis inferioribus a cerebro natis per aliquod spatium supra eos progrediuntur aliquantulum in uicem distantes, unde necessariò fit illa cauitas, qua tamen non est exculpta in spinali medulla, nec per se a Natura intenta. Perperam igitur illud spatium ex distantia utriusque propaginis cerebelli pro ductum uentriculis cerebri adnumeratur, &eo ma gis (ut dicebam de tertio) quoniam est totum extra cerebrum, &cerebellum Foramen autem quod dicunt ingredi quartum uentriculum nihit aliud est nisi spatium ex contactu quatuor spinalis medullae truncorum formatum, in eo uidelicet loco, ubi Trunci a cerebello orti primum ad inferiora flectuntur, &truncis maioribus à cerebro natis inhaerent.