Latin
HIERONYMO
Constanzio Varolio, De nervis opticis 31
Unproofread scanNot analysed yet
in libro de Hominis structura in principio, Hominem constare ex quatuor humoribus, &assignando proprium locum cuiuscunque inquit, locum sanguinis, &spiritus esse in corde, flauae bilis in Iecore, atrae bilis in liene, &peituita in cerebo, si locus pituitae est in cerebro, as Jerendum est esse aliquam cauitatem, quae aliquid continere possit in cerebro exculptam quemadmo dum sunt Ventriculi cordis, uesica Iecoris, &spon giosa porositates lienis. Exceptis uorò duobus uen triculis primò commemoratis nulla alia est in cere bro cauitas nec magna, nec parua, ergo concludendum omnino uidetur (nisi fortè Hippocratem tanquam mendacem accusare uelimus) uentriculos cerebri es se locum humoris pituitosi. Mex notum est omnibus pituitam destillare a cerebro per infundibulum ad palatum, si itaque animaduertatur dispositio par tium per quas pituita transit, cognoscetur facili eam primùm in uentriculis coaceruari, nihil aliud enim in cerebro existit, ad quod infundibulum exitum habeat nisi uterque uentriculus, ut ex supradictis satis superque patet, imo a cauo uentriculorum ad extra nihil est peruium exceptis plexibus glan dulosis humidum depascentibus, excoptaque uia infundibulum perente, praedictumque humidum ad pa latum deferente, certò enim scio ab instrumentis ol factus nullum esse aditum ad uentriculos ipsos, &opinionem eorum, qui credunt arrem per nares attractum ingredi uentriculorum cauitates esse potius probabilem, quàm Anatomicam.