Latin
HIERONYMO
Constanzio Varolio, De nervis opticis 32
Unproofread scanNot analysed yet
Concludo igitur uentriculos cerebri hunc praecipuum habere usum, ut sint receptacula humoris pituitosi, qui in cerebro gignitur, &per palatum expurgatur. Ne que hoc repugnat sententiae communissimae existimantium eos esse locum spiritus animalis, quum (ut dictum est) unius partis plures utilitates assi gnari possint, nisi forte aduersus eam difficultatem faceret, quia ab ipsis uentriculis ad alias partes nullus unquam obseruatur ductus, nisi ille, qui petit infundibulum, neque rationi consonum uidetur ca uitates ita amplas, &insignes habere extra se exi tus insensibiles; sed debet inter isthaec aliqua reperiri proportio, ut uidemus in aliis partibus, alioquin possemus ad libitum fingere à qualibet parte quemcunque fluentem ductum; sed esse insensibilem. Quod autem excrementum pituitosum magnis indigeat cauitatibus ratio, &experimentum suadet, Quia nisi pituita colligeretur in aliquo spatio secum dum quandam quantitatem, miserrimam degeremus uitam, nobis enim opus esset continenter expuere, quemadmodum continenter mingunt illi in felices, in quibus nulla fit urinae collectio, unde im peditam haberemus locutionem, &alias nobiles necessariasque operationes, Quare uidemus per singula discurrendo Naturam cuilibet excremento proprium dicaße locum, in quem recipiatur in quadam conuenienti quantitate, unde postea bredibzy G Googl ui temporis spatio possit expelli, Quod sanè hoc pituitoso excremento omnes quotidie experimur, quandoquidem dormientes per septem, aut octo horas nihil expuimus, ubi uerò primum expergefacti simus breui tempore multam sputi quam titatem expellimus.