Latin
HIERONYMO
Constanzio Varolio, De nervis opticis 33
Unproofread scanNot analysed yet
Quid aliud quaeso dicere possumus, nisi praedictum sputum in aliqua cerebri cauitate prius collectum, atque per totum id tempus retentum fuisse? Deuenio tandem ad id, quod ultimo proponebam, nempe ad musculos in osse auditus secundum quorundam recentiorum sententiam existentes. Haec opinio (ni fallor) infringit musculi definitionem propterea quod intra illud os nullus fit uoluntarius motus, ut quilibet in se ipso (dummodo non habeat imaginationem corruptam) percipere potest, quod etiam eius ossis structura ostendit, quum in ipso nulla sit mobilis articulatio, &omnia sint ita firmiter connexa, ut nulla ratione ab agente uoluntario dimoueri queant, Infringit etiam modum sensationis auditus, quandoquidem existente organo non obstructo, nec quouis alio modo orbato, obiectum uerò sit praesens necessario (etiam nolentibus nobis) audimus, igitur si talis sensatio non perficitur imperio uoluntatis secundum se, ad quid po nere in hoc organo instrumenta uoluntariaè sed forte mihi obiicies Arist. in 8. phys. tex. 22. dicentem infir mitatem intellectus esse si rationem quaeramus, &sensum dimittamus. Ego certè nunquam dimitto sensum, sed qui ed byl in organo auditus musculos esse dicunt sensu decipiuntur circa sensibilia, &nomine musculorum ea ostendunt, quae a musculorum natura non parum di stant. Tibi notissimum eße scio multos neruos per currere cauitates ossium auditus usque ad extremitates illorum quemadmodum Vesalius in primo lib. cap. 8. descripsit, figurisque patefecit.