Latin
HIERONYMO
Constanzio Varolio, De nervis opticis 38
Unproofread scanNot analysed yet
Itidem ubi secundum par neruorum ex communi opinione nascitur, incido portiunculam quandam cerebri uersus medium, &statim obserua tur neruulus ille a cerebro diuisus progrediens usque ad eam sedem, ex qua ortum ducere dictum fuit a nobis. praeterea manu sinistra apprehendo cerebri prominentiam mediam eamque leuiter sursum traho, deinde forcipe incido angulum formatum inter prominentiam dictam, &anteriorem, propter quam sectionem, ac sursum distractionem facilè pro minentia illae inuicem separantur, ut pote quae sint sibi mutuo contigua tantum, non continuae, ut fortè hactenus omnes Anatomici crediderunt. In hoc igitur spatio obseruatur organum olfactus superio ri parti cerebri adhaerens, &ut dicebam progrediens usque ad extrema cerebri latera. Iis itaque hoc modo uisis remoueo oculos, &diuido coniunctionem neruorum opticorum distrahendo unumquemque in proprium latus, mox incido pontem cerebelli, &spinalem medullam iuxta capitis longitudinem in duas partes seruando ex utroque latere utranque portionem, cerebellumque (obseruatis tamen prius processibus, quos ad spinalem medullam transmittit) ex toto remoueo. Existente itaque cerebro hac ratione disposito inuerto id ita, ut basis eius inferio ra respiciat, &distrahendo partes illius abinuicen totum corpus callosum, eiusque ueram magnitudinem, &constructionem, quamsupra dicebam animaduerto, iterumque basim in superiora reuoluo, al teramque spinalis medullae partem apprehendo, &ad suum latus leuiter traho, tunc in intima parte in conspectum sese offert ex utraque parte rima secundum longitudinem capitis producta, &aliquan tisper curua, cuius internam partem constituit cere bri basis media, exteriorem autem efficit interiopars spinalis medullae insuo ortu, quibus rimis per ceptis, ex altera unius extremitate incido cerebrum in anteriora fermè usque ad extremum illius, Deinde alia sectione prosequor idem in posteriora, mox diuido illud eodem modo ab infimo rimae prae dictae per totam prominentiam mediam ita, ut sectiones sint huius figurae ex quibus apparet ma gnitudo insignis uentriculorum, &figura, quam su pra dicebam, obseruaturque radix spinalis medullae, quae est ubi anterior cauitas reflectitur ad mediam, &circa illam radicem in cauitate uentriculi fertur plexus, qui retiformis appellatur, ita ut existat prope rimas, quibus dicebam uentriculos expurgari ad commune spatium, quod tertium uen triculum uocant, simulque tunc temporis commodè uideri potestiprima origo nerui optici ex ea sede spinalis medullae, quae respicit internam uentriculi cauitatem. Iam tempus esset, ut his meis literis finem imponerem, uerùm non possum (polius solatii, quàm alicuius rei seriae gratia) nonnulla praetermittere quae hic Bononiae acciderunt occasione harum mearum obseruationum, &praesertim illius, qua spectat ad ioriginem primam neruorum opticorum. Quum gitur anno a Christi ortu MDLXX.