Latin
HIERONYMO
Constanzio Varolio, De nervis opticis 40
Unproofread scanNot analysed yet
mense (ni fallor) Decembris intra priuatos parietes mul tis scholaribus ostendissem neruos opticos nasci ex posteriori parte spinalis medullae (quod tamen prius obseruaueram, &quum qui hoc uidissent statim omnibus retulissent, reliqui Anatomici, qui sanè in hac schola plurimum uigent, &florent obiecerunt mihi non esse uerum id, quod scholares praedicabant; sed eos fuisse a me deceptos, sacile enim (dicebant, mihi erat alios decipere, ut potè qui in Dialectica essem exercitatus, &accipientes capita humane multos conuocabant, modoque communi ea administrantes falsitatem meae inuentionis omnibus persuadere nitebantur. Ac si Dialecticae munus esset decipere sensum circa sensibilia, &ex eo quòd quis piam rem aliquam ignoret necessario inferatur eam non eße. Quum tamen multi essent, qui hoc non uidissent, &propterea id esse uerum minime credo re possent, ideo ubi anno MDLXXI. mense Aprilis data esset corporum occasio, unde publicam administrationem corporis humani in hoc Bononiensi Gymnasio aggredi possem, in fine eius administrationis (capitis fabrica prius declarata) quamuio cerebrum esset flaccidum, &propter caliditatem ambientis semiputridum, illud omnibus iterum adeo patefeci, ut qui prius uiderant maxime in hac ueritate confirmarentur, qui uerò non crediderant &animo quiescerent, &ueritatem confiterenBOog tur.