Latin
41
Constanzio Varolio, De nervis opticis 41-2
Unproofread scanNot analysed yet
nerui uisorii, auditorii, &caeteri reliquorum sensuum sumunt suas denominationes ab organis quae petunt antequam ipsa contangant, eo quia adhuc intra cranium existentes sint à maßa cerebri diuisi, &propriis terminis definiti, ita etiam spinalis me dulla sumit suam denominationem antequam ingrediatur spinam, quoniam per satis notabile spatium in tra caluariam obseruatur a cerebro diuisa, suis confiniis, propriisque fibris praedita, quod etiam potuißent. qui hoc obiiciebant didiciße apud Vesalium in quarto libro à cap. septimo usque ad decimum ubi apertè docet quartum, quintum, sextum, ac septimum par Neruorum cerebro ascriptorum ducere suam originem ex principio spinalis medulla, &tamen oriuntur ex magno illo trunco antequàm ingrediatur spinam. Certè nescio quale iudicium sit de istis afferendum, qui falsa opponunt, &extra propositum. Forte apud ipsos satius est aliquid quomodocuaque loqui, quàm ueritati acquiescere. Quum autem anno MD LXXII.