Latin
42
Constanzio Varolio, De nervis opticis 42
Unproofread scanNot analysed yet
FEDERICVS PENDASIVS Philosophus celeberrimus ab hoc senatu summo studio uocatus Bononiam se contulisset, eiusque occasione multi bonarum artium stu diosi, qui prius non aderant huc accessissent de ortu horum neruorum opticorum diuersa a diuersis intellexerunt, Quinimo non defuerunt qui iterum aduersus Naturam hac noua conuitati occasione in surrexerunt, Quamobrem a multis rogatus rursus huius ostensionis gratia caput paraui, &ubi PEN DASIVS unam ex suis lectionibus perfecisset prae sentibus omnibus Bononiensis scholae studiosis, qui praedictae lectioni interfuerant ueritatem ipsam ocu lis omnium subieci. Caeterum praeter PENDASIVM hoc ipsum uidit etiam IVLIVS SIRE NIVS Philosophus, &Theologus praeclarissimus, &non solùm publicè uerùm etiam domi mea saepe, ac saepius intueri uoluit CHRISTOPHORVS MAVRITIVS Philosophus &Medicus eruditissimus, qui hanc obseruationem apud omnes, quos alloquebatur adeo (quae sua fuit humanitas) celebrauit, ut multi senatores hac uoce excitati de hoc cum quibusdam aliis Anatomicis sermonem baberent, Quibus aliquando relatum fuit me forci pe, &scalpello fingere in substantia cerebri neruos &truncos spinalis medullae ubi reuera non adsunt.