Latin
FIGVRAPRIMA
Constanzio Varolio, De nervis opticis 53
Unproofread scanNot analysed yet
Quam ueritatem quasi diuinatus Plato in Timeo de omnibus neruis loquens scripsit, Deum eos extremae capitis parti circumposuisse, necnon spinae dorsi similitudine quadam circumplicasse. Immò &Meletius, qui humani corporis opificium diligentissime tractauit in libro de natura hominis inscripto, oculorum fabricam exponens inter neruos opticos, atque alios nullam differentiam agnouit, quam quod ii fistulares, &terebrati sint, caeteri uero solidi: uariae ipsorum originis, perinde ac rei non existentis, nullam omnino mentionem fecit: Nulla sane me iudice, potior reddi ratio potest, cur res non uideantur gemi nae, cur altero oculorum moto &alter moueatur. Ob quod Alexander in Problem: unum agrotantem oculum, quam ambos esse difficilius curare dicebat, cur denique uno oculo quis captus paullominus uideat, quam si opticorum neruorum eam coniunctio nem. quam tu clare alijs uidendam proposuisti, sta tuamus. Adde his si placet, mirificas utilitates, quas cauteria occipiti infixa oculis, &uisioni quo tidie afferre experimur, quas iurarem inde magna ex parte proficisci: quoniam depurato opticorum principio, atque confirmato, liberior uisoriis spiritibus dimittitur excursus.