Latin
FIGVRAPRIMA
Constanzio Varolio, De nervis opticis 54
Unproofread scanNot analysed yet
De olfactus instrumento non est, quod plenis, ut aiunt, buccis non applaudam, siquidem uidemus sae pe, ac saepius, ubi nares, &olfactus prae grauedine laeduntur, simul &auditum nonnihil offendi, pariter inter sternuendum, inter emungendum, in retinendo occlusis naribus spiritum, quis illico auditum, atque aures compati reipsa non sentit? cuius nemo meliorem excogitabit rationem, quam si olfactus instrumenta usque ad auditus foramen utrinque pertingentia statuat: sicque aliquo pacto iis coaffici auditum affirmet. Immo uero qui olfactum amittunt, citissime quoque sudastros fieri, facile intelliges. Vt debeas magnopere de hoc gloriari, quod multis du biis, &obscuris effectibus explanandis uiam apertam straueris. An uero hac eadem Sympathia liceat eius problematis ab Aristotele xi. partic. pro blem. iv. &xxxiii. partic. xiiii. necnon a Cassio problem. xxiii. disputati, cur. s. sudastri ex naribus loquantur, aliquam resolutionem inuenire, tu matu rius pro tuo acerrimo iudicio cogitabis. Porrà spinalis medulla, quod primam originem non ex infima, sed potius ex media cerebri parte, ut ipse inuenisti, ducat, naturae prouidentiae ualde con sentaneum puto. Nam si per ipsam, tamquàm per communem, &lum aquaeductum in alios riuu los, &ab iis in uniuersum corpus erant spiritus, qui in cerebri medio perficiuntur, deriuandi, quomodo poterat natura foelicius obtinere, quam si illius principium in cerebri centro, &prope spirituum officinam, ut inde hauriret abundè, ipsos collocasset? Sic arterias ex cordis, uenas ex iecoris fere medio oriri conspicimus.