Latin
FIGVRAPRIMA
Constanzio Varolio, De nervis opticis 58
Unproofread scanNot analysed yet
Immo uero quando fit apoplexia, tam perfecta, quam imperfecta, epilepsia, incubus, ab omnibus medicinae scriptoribus hae assignantur caussae; quod uel pituita, uel melancholia, uel crassior flatus in uentriculis conseruentur: quae aut ex toto, aut magna ex parte eos opplentes, spiritus ueluti strangulent. quod &aenigmate nobis secundum Galenum iii. de locis affectis significauit Hip pocrates, quando 6. Epid. in fine sect. 8. scripsit fieri mel ancholiam, cum humor in mentis sedem, Epilepsiam, cum in corpus ce rebri labitur. Hippocratem etiam imitatus Plato in Timaeo non aliter sentit, scribens sacrum fieri morbum, quando pituita melancholiae permixta di uinissimos cerebri meatus ingreditur. Praeterea il lud absurdissimum uidetur, cerebrum omnium totius corporis partium, etiam Aristotele assentiente maxime sanctum, &sacrum; atque illius nobilissimum, seu (Platonis uerbo utar) diuinissimum locum pituitae non aliter receptaculum, atque sentinam, cloacamue facere; ac lienem melancholiae, &uesiculam bilis. Nec mihi obiicias Hippocr. in li bro de structura hominis, &in princi pio quarti de morbis hoc dicentem; quia ii libri minime germapog ni sunt, cum plurimis fabulosis, &falsis scateant: qualis item habetur liber de carnibiis, ubi cerebrum glutinosi atque frigidi arcem appellat: nisi dicamus cerebrum pituitae fontem, quod semper multa in ipso inueniatur, non quod ad ipsam recipiendam tanquam proprius locus a natura factum sit.