Latin
FIGVRAPRIMA
Constanzio Varolio, De nervis opticis 59
Unproofread scanNot analysed yet
quid quid enim pituitae in illo gignitur (plurimum autem fieri, nemo dubitat) id totum tamquam excre mentum uel per proprios ductus expelli assero, uel a plexu retiformi exugi, atque consumi, quando tu hunc usum sapienter nobis reserasti. Sanè si cerebro inesset pituita, quemadmodum bilis folliculo melancholia lieni, sanguis cordi, procul dubio eadem ipsum nutriri, concedendum foret, quod a ueritate longe alienum esse, nec tu inficias ibis. Neque dicas, nullum huiusmodi pituitae recipiendae idoneum locum reperiri, nisi cerebrum efficiamus; quandoquidem illico Galenum omnium oculatissimum tibi ob oculos ponam, qui secundo de facult. natural. cap. ix. egregiè nos monuit naturam nullum pituitae purgandae instrumentum destinasse, ut bili, &me lancholiae; quoniam cum sit succus semicoctus alterari, non euacuari postulat. quod si aliquod pituitae domicilium assignare placeat, cur non potius uentriculum statuamus? quem ob id scio nonnullos Arabes, &latinos phlegmatis lacunam appellasse. Denique non uideo, quae sit haec tua ratio, expergefacti homines palato pituitam multam excernunt, quae nullibi, quam in cerebri cauitatibus collecta es yGo se potuit; quasi ab uniuerso cerebro, tanquam a spen gia per uim expressa tunc educi nequeat. Respondeas quaeso, nonne &a naribus expergefacti incredibilem interdum pituitae copiam euocant?