Latin
CONSTANTIVS VAROLIVS
Constanzio Varolio, De nervis opticis 63
Unproofread scanNot analysed yet
Altera est, uentriculos esse locum illius humoris pituitosi, qui per palatum descendit, &expuendo secernitur, ita ut nequaquàm in ipsis spiritus animales degant Altera autem uentriculos ita praedicto excremento deseruire, ut simul etiam eisdem non repugnet esse spirituum animalium receptacula, quarum positionum primam, tanquàm uerissimam a me propositam fuisse apertissime constat, secundam uerò extrahi ex eo moderato loquendi modo, quo nos re centiores uti debemus quandocunque a natura rerum cogimur recedere a placitis Antiquorum, Videmus enim Aristotelem Philosophorum omnium principem multa ueluti dubia proferre, quae apud ips m omni dubio carebant, ne ita libere Antiquos redarguendo impudentis nomensubiret. Quod itaque pertinet ad primam conclusionem ui deo Galenum in 8. de usu cap. 13. dicentem spiritum animalem in toto cerebri corpore multa copia contineri, similiter in corpore cerebelli, cui hoc tri buit, ut sit principium neruorum totius corporis, imo ex hoc infert necessarium esse, ut quamplurimis refertum sit spiritibus.