Latin
CONSTANTIVS VAROLIVS
Constanzio Varolio, De nervis opticis 64
Unproofread scanNot analysed yet
st ergo cerebellum om ni cauitate destitutum sua substantia continet tantam spirituum copiam, ut inde ad omnes corporis partes conftuere possint, qua de causa obsecro propter spiritus animales datae sunt cauitates ita insignes cerebro, qui secundum Galenum transmittit solummodo neruos, &spiritus ad partes in capite, &circa caput existentes? si fluit spiritus a cerebello, ad tot neruos, atque ita ab ipso distantes, cur non eodem modo magis fluit sine cauitatibus, &fi stulis a cerebro ad pauciores, longeque proximiores partes, Nec mihi aliquis proponat quartum cerebri uentriculum spiritum animalem ad radicem spinalis medullae deferentem, quoniam quando ad ueram earum partium inspectionem accedimus, haec omnia, ut optime nosti, figmenta esse conspiciuntur, Praeterea si Galenus ex eo quòd cerebellum sit prin cipium neruorum totius corporis infert necessarium eße, ut in eo plurimi spiritus animales degant, quomodo non erit uana, &ridicula haec Galeni illa tio si deinde dicamus ad spinalem medullam, &nei uos a cerebello nascentes spiritus animales per quai tum uentriculum a cerebro prodire? Quemadmodum etiam praeter rationem dicitur spinalem medullam cum suis neruis ducere primam originem ex uno membro, &facultatem suae operationis pro ficisci ab alio. Quum igitur spiritus animalis possit quocunque fluere, &refluere absque omni ductu sensibili, ut etiam experimentum dilatationis unius pupillae altero oculo clauso a Galeno. X. de usu cap. V. propositum apertissime ostendit, cur non poßumus cerebri substantiae illud tribuere, quod quidam uentriculis ab eis perperam obseruatis tribuerunt?