Latin
CONSTANTIVS VAROLIVS
Constanzio Varolio, De nervis opticis 65
Unproofread scanNot analysed yet
Verum praesenti negotio minime necessarium uidetun inquirere ueram spirituum animalium sedem, sufficit enim pro nunc mihi eos nullo pacto in uentriculis cerebri, tanquam in propria arce residere, quod duabus demonstrationibus in prioribus meis literis ostendisse mihi uisus eram, quarum prima innitebatur operationi plexuum glandiformium, (quos reticulares appellant), si enim plexus illi su perfluum cerebri humidum depascuntur (quemadmodum tu ita apertè, benigneque concessisti; &si in intimo uentriculorum locantur, qui fieri potest tale humidum in uent riculis illis non destilare, &col ligi? Nec dicat aliquis plexus illos tantam humi di copiam ad nihilum reducere, hoc enim non solum a primis philoso phiae principiis, uerum etiam a sensu ipso est maxime alienum, quoniam tantam excre mentorum quantitatem a cerebro extramiti uidemus, ut omnia capitis foramina huius expurgatio nis gratia facta fuisse tu quoque existimaueris. Alte ra innitebatur exitui ipsorum uentriculorum, si qui dem quum nulla prorsus in parte sint peruii, praeterquam in ea, quae respicit, &petit colatorium, pr quod pituita ad palatum descendit, &quum ad idem colatorium aliunde ductus nequaquam accedant, praeter quam a uentriculis, euitari non posse credebam, quin necessario diceremus eandem superfluitatem, quae? infundibulum secernitur prius in uentriculis coaceruatam eße, &ab eisdem ita prodire, ut nihil aliud inde alio proficisci posset.