Latin
CONSTANTIVS VAROLIVS
Constanzio Varolio, De nervis opticis 73
Unproofread scanNot analysed yet
Verum quia instru menta nostri corporis, ut tu ipse cum Hipp. Plato ne, Aristotele, Herophilo, Galeno, &omnibus aliis nouisti, sunt suis muneribus longe minora, iuxta per petuam naturae non multiplicantis entia absque necersitate legem) crediderim eadem foramina, quae maximae sensibus destinata sunt, simul etiam deseruire ad expurganda sensiteriorum recrementa, ita, ut foraminum multitudo minime argueret cerebrum ita assidue sua pituita expurgari, ut nulla fieret in uentriculis eius collectio. Imo uidemus ad sensum, quod si quispiam uoluntarie expuens superiores pa lati partes ueluti sugat, &emungat colligit in cauitate oris copiam excrementi, eamque expellit, quod si statim iterum expuere uelit minorem copiam sputi eiiciet, &si subito denuo hoc tentet adhuc minus expuet, adeo quod breui eo perueniet, ut qnamuis maxima cum uiolentia palatum sugat, nihil omnino ad expuendum colliget, Vbi uerò aliquot tem pus interposuerit, iterum facile excrementum in co uitatem oris descendet, Quod est signum euidentissimum hanc materiam prius in aliqua quantitate colligi antequam expellatur, quemadmodum inuri na, &fecibus uidemus, Atque hoc pacto meam de usu uentriculorum cerebri sententiam in prioribus literis forsan diminutè expressam distinctius decla rari posse iudicarem.