Latin
CONSTANTIVS VAROLIVS
Constanzio Varolio, De nervis opticis 74
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm quoniam antiquos multa prosequi obseruantia unusquisque tenetur, idcirco ordini tuarum rationum pariter inbaerendo exprimere conabor quo modo seeundam illam conclusionem ex moderato meo loquendi modo depromptam forsan absque re pugnantia interpretari possim. Licet igitur assererem uentriculos cerebri esse locum eius excremen ti, quod per peluim expurgatur, non ob id tamen a dictis Galeni recedere (quamuis interim tuae prima rationi asserenti fieri non, posse, ut in eodem loco ex crementa colligantur, &spiritus perficiantur animo meo assentiam) existimarem, si in iisdem spiritum animalem etiam elaborari contenderem, Galenus enim in 8. de usu cap x. assignando utilitates horum uentriculorum cerebri dixit eos praeparare cerebro spiritum animalem, simulque deseruire ad superfluorum effluxionem. Quinimo spuma pituitae expu endo eiecta eam ex loco spirituoso prodire non leuem fidem facere uidetur, quum scribat Arist. ij de gen. animalium cap. 2. spumam fieri ob permixione Ppiritus cum aqua, &ob id credo Galenum. 3. de loc. aF. c. 7.