Latin
Lines 1.139-1.184
Contemporary, Brad Walton 1.139-184
Not analysed yet
sic divum vario consuetum erumpere vultu
ipse velis uno continuisse modo.
celsus enim genitos terra contemnis amores,
et tibi solus amor noscitur aetherius:
abstractus rebus, nostroque alienus ab orbe,
multis ille viris nil nisi nomen erit.
quem poterunt forsan, sed vix, accedere summum,
non nisi primus erit cognitus inferior.
solus enim tetigit nitidi sublimia caeli,
qui solido longam cepit ab orbe viam.
"Hic" ais, "errasti. te fugit quomodo distent
iste protervus amor sanctificansque agape."
at mihi gaudenti duo distenguentur amores,
nobilis a foedo, vilis ab egregio;
ante tamen debes quonam mihi dicere puncto
alter amor cesset, alter et incipiat.
VORACIA
Quot iuvenum vivo flammatae numine vires,
fortia quot variis pectora plena deis;
quanta fames pulchri, primis qui fulsit in annis,
quantus amor veri, quantus in arte furor;
indociles quanti teneris in cordibus ignes,
quanta molesta seni turbida saevities;
quantum glutitum est urbanae gurgite vitae,
munere, coniugio, nexibus, aere, domo!
DE FORMOSA NIGRA
Flammeolis caltha Melanauga recumbit in hortis,
aurigera sicut pyxide solus onyx.
DE ERICO LINDRO, PRAESTANTISSIMO HOCCEII LUSORE
Indole mirifica Lindrus decoratus et arte
indole et arte putat carius esse lucrum.
haud tenues quaestus, haud vilem despicit urbem,
plus quoad abnuitur, proelia cuncta negat.
certandi stimulus quondam certaminis ardor,
nec petiit quisquam num sequeretur opes.
nunc tamen aes inicit sacros heroibus ignes;
imperat aes Lindro numen inane pio,
auriferum donec glacies solvatur in amnem,
Lydia quem iactet, supprimat ille pedem.
mens igitur membris dominatur sordida pulchris;
vincitur abiecta celsus avaritia.
PRAECEPTORES
Ut doceant, alios colimus mercede magistros;
ast alios, proprias ut foveant manias.
IUNIA ROWLANDS CREATA VRBIS PRAEFECTA
Vrbe Torontina signatur Iunia princeps:
praefectam cives, quam meruere, parant.
EPISTVLA TAMAGAMIENSIS: AD ALEXANDRVM SMARIVM
POETAM PRAESTANTISSIMVM
Solus hyberboreo mecum, dilecte, sub axe,
cogito te, me, nos, et nostram, Crispe, Camenam.