Latin
Lines 1.258-1.273
Contemporary, Brad Walton 1.258-273
Not analysed yet
DE VITA VIRTUTIS
Terrestris vitae quae debeat esse requiris
aut soleat recto propria forma viro?
institui dura multos probitate per annos,
virtutis tardo culmen adire gradu,
sustentare bonum, et viridi iam flore iuventae,
iusta tenens vitae pro ratione mori.
HODIERNI MVSIS AMICI
Qui nunc vult resonis se consociare Camenis
est generis consors alterutrius homo:
ingeniosus enim, doctrina qui caret omni,
edoctusve, omni qui caret ingenio.
LAMENTATIO MAGI
Heu ferrumine calcis atque harenae
priscae clauditur arboris foramen,
umbrosis aditus quod inferorum
silvis exhibuit, quod et iuvantes
fessum duxit ad astures, leaenas
noctuas, lepores, lupos, viverras,
serpentinaque quae ferunt salutem.
quare, faticini, valete, amici!
terrarum valeat paternus orbis.
obstructo veteris loco meatus,
deflenti novus est mihi petendus.
PROCESSIO ARTIVM
Lauti simioli, qui chromigeras colit arces,
tollitur ars hominis celsius ingenio.
TIMOR MORTIS
Interitum ferimur portantem ignota pavere:
haec speciosa feri est reddita causa metus.
falso: nam fragiles et cognita fata tremamus,
ut metuit notum debita praeda lupum.
COGNITIO VITAE, SIVE ASEITAS HVMANA
Credit quisque suo, quae fecerit, omnia nisu
se fecisse, suo turgidus ingenio.
quisque sua virtute, suis et viribus omne,
quod manibus teneat, se meruisse putat.
pellit ab oblito prudentem pectore patrem,
qui moriens dederat praedia, limen, opes;
et dominum, primus qui dixit, "Do tibi munus,
namque in te certam colloco, tiro, fidem;
et sponsam, sterili quae saepe labore dolentem
confirmans lassum fovit amore virum;
et cives, qui, quod placuit genus aut cutis, illi,
quae rapuere aliis, commoda tradiderant.
usus nil docuit. blandi fallacia saecli
quemque docet vitam mente tenere suam.
IOHANNES CALVINVS
Quis temere reprobet Calvinum, tristia quamvis
sint sua terribili caela referta metu?
collocet humanis quis spem virtutibus almam,
qualis erat magno debita certa deo?