Latin
Lines 1.508-1.556
Contemporary, Brad Walton 1.508-556
Not analysed yet
languidos glaucae pepulit lacunae
anseres fusas viridi nivosam,
cum legunt auras, onus exuentes
caespite nubes;
"pro" reclamarunt "dolor!" anserine,
"pellit invicta dominella virga
mellei sub sole flagrante amoena
somnia pomi."
aes sonat. cedit generosa pompa.
sanguinis iuncti veneramur agmen
et verecundos taciti sepulchri
flemus honores.
MYTHI
Quod veteres memorant fabellae, non fuit umquam.
perpetuo tamen est. perpetuo fuerit.
OBLECTAMENTA
Hic bona dulciloquis mensae partitur amicis;
hic nitidam scenam celebrat; comitante frequentes
hic domina saltus; hic multa nocte tabernas,
dum socii rauco modulantes cantica plausu
pocula plena ioco desiccant. lusibus acres
oblectat genitor pueros; sermone maritus
horas ante focum lentas cum coniuge fallit;
narrat avus parvis elapsa nepotibus aeva.
hic clausis folio decumbens orbibus errat
mente hominis fictis; concentu mergitur amplo
hic tenui disco; pictae splendore tabellae
hic stupet; hic precibus delassat caela statutis;
carminbus studet hic; sudans hic carmina fingit.
quisque sibi prohibet terrores mente repressos,
quique patent animo, vastos defendit abyssos.
TSERNOBYLVM: POST DECEM ANNOS
Iam redit eversam longaeva superstes ad urbem,
ut cor postremis exsatiat lachrimis.
tot periisse dolet iuvenes, totidemque perire;
conqueritur solos iam superesse senes.
cernit ubique vias humana gente relictas;
conspicit horrentes fronde nocente lares.
haerent parietibus dolor et morbosa ruina;
labentis vacuum stat penetrale domus.
DOMVS CERVINAE BALNEAE PENSILIVM LAVDES
Lascivas repeto pluvias lepidosque vapores,
quos celebrat lento nuda iuventa pede.
indigus exlusus fervente diutius imbre,
nunc peperi tamen aes; aes reseratque fores.
ah, tessellata qualis miser aede carebam,
candida qua densis forma rigatur aquis!
quodlibet hic Paphiis florescit semen in arvis
aspicies felix, forsitan atque leges.
pallenti nitidos hic marmore porrigit artus
albus, et ardentes concutit igne comas;
nec stat, ut ante, sui dubio fiducia vultu:
regnum iam sentit non prius esse suum.