Latin
Lines 1.557-1.602
Contemporary, Brad Walton 1.557-602
Not analysed yet
obducit rapidis acta subtilia lymphis
sinensis spuma membra luente Venus;
pulchrior at Cypria, sexu quo natus eodem,
et ferus ut pupae praeditus ore puer.
balnea celsus arabs per tota vagatur ocellis,
atque cupidinibus pascua grata petit.
"talis" ait, "iustis tribuenda corona, prophetae
deliciisque frequens sic paradisus erit."
se credit fontem viventis adire liquoris
Isacides, aliis vividus ipse liquor.
ut superis mediae tenebris perfundit opacos
praecipiti noctis rore procella sinus,
sic formosa niger teretis per corpora levi
flumine gavisas pectoris urget aquas.
plurima frondoso licet absit saecula luco,
it pythone tamen iam comitante vias.
expositi si non animo, tum corpore, praestant
hic vere nuda simplicitate viri.
hic nihil obtegitur: manifestum immane pusillo est
organon, ingenti nec latet exiguum.
hic et saepe teres nudato vertice membrum
molle redundantis pellis acumen adit.
quae fugiente sagax incidit corpore vita
fabellas memorant signa diserta suas.
tegmine fallacis quae dissimulatur amictus,
detegitur positis vera figura dolis.
hic et saepe vetus rerum subvertitur ordo,
censet enim normis flumen honesta novis.
hic aliquando potens rex declaratur egenus,
hic solido sceptri pondere gaudet inops.
hic speciosa perit divi persona superbi,
hic monstratur homo corpore quisque suo.
DIES HIEMALIS
Nil me nunc nisi sol iuvat, aurae cumque reflexis
fulgenti radiis incaluere nive.
sic natura excors, ignorans omnia, sanat
gnara quae fiunt vulnere mente virum.
HYAENA: CANTIO GENTIS YORVBA
En male compta, rapax, deglutit hyaena cruentos
involvente cibos non sine fasciculo.
faucibus exitio stillantibus, acta perenni
esurie matrem non sine prole vorat.
noctivaga et valga est venatrix, cara propago
mactatrix summi sanguinolenta dei.
DIVINI AFFECTVS
Odit amatque deus, bonitate redundat et ira:
haec scriptura refert, testis et usus adest.
affectus sed uter statuet mortalia fata?
divum postremo pectus habebit uter?