Latin
Lines 1.217-1.220
Contemporary, Fides et Ratio 1.217-220
Not analysed yet
Hinc autem consequitur ut hominum animus quadam forma ambiguae cogitationis occupetur, quae eo illos permovet ut magis etiam in se concludantur intra propriae immanentiae fines, nulla habita transcendentis ratione. Philosophia quae caret omni interrogatione de vitae humanae significatione magno obicitur periculo ne humana ratio in usum dumtaxat alicuius instrumenti reducatur, omni vero veritatis inquirendae studio sublato.
Ut autem verbo Dei conveniat necesse in primis est philosophia suam reperiat sapientialem amplitudinem quaerendi novissimum ac omnia complectentem sensum vitae. Haec prima necessitas, si res bene ponderantur, ipsi philosophiae addit perutile incitamentum ut suae ipsius naturae accomodetur. Id agens, enim, non erit dumtaxat decretoria quaedam et critica postulatio quae diversis scientiae partibus earum fundamentum ac limitem designat, verum proponetur etiam veluti extrema facultas colligandi totam scientiam actionemque hominum, dum ad unum finem eos concurrere cogit adque sensum ultimum. Haec sapientialis amplitudo eo magis hodie poscitur quia amplior technicae humani generis potentiae auctus renovatam peracutamque petit bonorum supremorum conscientiam. Si technica haec instrumenta forma alicuius ordinationis ad finem non solum utilitatis deficiant, cito videri illa possint inhumana, immo in generis humani potentiales eversores aliquando se convertere. (98)
Ultimum hominis finem patefacit verbum Dei universalemque addit sensum ipsius actionibus in terris. Hanc ob causam philosophiam illud hortatur ut se dedat reperiendo naturali sensus huius fundamento, qui nempe religiosa cuiusque hominis constitutio est. Quaecumque philosophia negare voluerit hunc ultimum et universalem sensum reperiri posse, erit non modo impar verum etiam erronea.
82. Ceterum hoc sapientiae munus non potest aliqua philosophia explere quae ipsa vicissim non est vera solidaque scientia, quae scilicet non tantum dirigitur ad elementa peculiaria et relativa sive functiones tangunt sive formas vel utilitates rerum ipsarum, sed ad totam ultimamque earum veritatem, id est ad essentiam ipsam obiectorum cognitionis. Ecce itaque secunda postulatio: ut hominis comprobetur facultas adipiscendae veritatis cognitionis ; quae, ceterum, cognitio obiectivam attingat veritatem, per illam adaequationem rei et intellectus quam Scholasticae disciplinae doctores appellaverunt. (99) Haec postulatio, fidei plane propria, explicatis verbis in Concilio Oecumenico Vaticano II est rursus inculcata: «Intellegentia enim non ad sola phaenomena coarctatur, sed realitatem intellegibilem cum vera certitudine adipisci valet, etiamsi, ex sequela peccati, ex parte obscuratur et debilitatur ». (100)