Latin
Lines 1.221-1.223
Contemporary, Fides et Ratio 1.221-223
Not analysed yet
Philosophia prorsus phaenomenorum aut rerum aequivocarum haud idonea erit quae hoc suppeditet auxilium divitiis verbi Dei altius perscrutandis. Etenim, pro concesso semper Sacra Sacriptura habet hominem, licet falsitatis sit reus fallaciaeque, cognoscere tamen posse et comprehendere perlucidam semplicemque veritatem. Libris Sacris ac praesertim Novo Testamento, insunt loci et adfirmationes indolis omnino ontologicae. Veras enim declarationes potuerunt proferre auctores inspirati, quae nempe res denotarent obiectivas. Dici non potest Traditionem catholicam ullo modo erravisse cum dicta quaedam sancti Ioannis ac sancti Pauli accepit velut sententias de ipsa Christi essentia. Cum his affirmationibus et intelligendis et exponendis dat operam, theologia subsidio proinde indiget alicuius philosophiae quae facultatem cognitionis obiective verae non neget, quantumvis perfici illa possit. Hoc pariter de conscientiae moralis valet iudiciis, quae Sacrae Litterae concedunt esse posse obiective vera. (101)
83. Priores hae postulationes tertiam secum important: opus est philosophia naturae vere metaphysicae ,quae excedere nempe valeat empirica indicia ut, veritatem conquirens, ad aliquid absolutum ultimum, fundamentale pertingat. Haec postulatio iam implicita reperitur in cognitionibus indolis sapientialis tum etiam analyticae; est necessitas praesertim cognitionum de bono morali cuius extremum fundamentum est Bonum supremum, Deus ipse. Nolumus hic loqui de metaphysica re tamquam de peculiari schola aut particulari consuetudine historica. Adfirmare id dumtaxat interest realitatem ac veritatem transcendere facta et elementa empirica; refert etiam defendere hominis potestatem cuius vi hanc rationem transcendentem ac metaphysicam percipiat modo vero certoque, licet imperfecto et analogico. Ita quidem metaphysica disciplina non respicienda est tamquam anthropologiae opposita, quandoquidem metaphysica ipsa sinit solide stabiliri dignitatis personae conceptum ex eius spiritali natura. Persona, nominatim, locum constituit praecipuum ut quis congrediatur cum actu essendi ac, propterea, cum meditatione metaphysica.
Ubicumque praesentem quandam appellationem ad absolutum et transcendens detegit homo, inibi ei aperitur indicatio metaphysicae rerum interpretationis: in veritate ac pulchritudine, in bonis moralibus ac personis ceteris, in esse ac in Deo. Magna manet nos provocatio hoc exeunte millennio, ut nempe transitum facere sciamus tam necessarium quam urgentem a phaenomeno ad fundamentum . Non ideo licet in sola experientia consistere; etiam quotiens haec exprimit et ostendit interiorem hominis naturam eiusque spiritalitatem, necesse est speculativa ponderatio spiritalem substantiam attingat nec non fundamentum cui innititur. Philosophica notio ideo quae omne metaphysicum spatium negaverit ex se prorsus inepta erit nec idonea ut officium congruum expleat mediationis ad Revelationem comprehendendam.