Latin
Lines 1.262-1.266
Contemporary, Fides et Ratio 1.262-266
Not analysed yet
101. Si autem opinationum historiam respicimus, in occidentali potissimum parte, commode percipiuntur divitiae quae ad hominum progressum a philosophiae et theologiae occursu atque ab earum ipsarum acquisitionum permutationibus manarunt. Theologia, quae dono apertionem recepit proprietatemque quarum vi tamquae fidei scientia exsistere valet, rationem certe lacessivit ut radicali novitati pateret, quam Dei revelatio secum fert. Hoc sine dubio philosophiae fuit utilitati, quae hoc modo novos prospectus in alias significationes comparere vidit, quae rationi altius sunt perscrutandae.
His quidem consideratis rebus, quemadmodum confirmavimus theologiae esse sinceram cum philosophia necessitudinem redintegrare, ita similiter iterare debemus philosophiae pro cogitationis bono et progressu recuperandam esse cum theologia necessitudinem. Reperiet in ea non singulorum hominum cogitationem, quae, quamvis alta locuplesque sit, unius personae tamen limitibus et lineamentis circumscribitur, sed communis cogitationis divitias. Theologia namque in veritate perquirenda, sua natura, nota ecclesialitatis (123) sustentatur itemque Dei Populi traditione cum multiformitate sapientiae et culturarum in fidei unitate.
102. In momento et philosophicae cogitationis vera magnitudine hoc modo innitens, Ecclesia tum hominis dignitatem tum evangelicum nuntium tuetur. Nihil hodie plus quam haec praeparatio instat, perducendi scilicet homines ad eorum detegendam facultatem cognoscendi verum (124) inveniendique anhelitum versus summam consummatamque exsistentiae significationen. Harum altarum rationum in prospectu, quas Deus in hominum natura inscripsit, liquidius humana apparet significatio Dei verbi, quod humaniores reddit homines. Philosophiae beneficio, quae etiam vera facta est sapientia, huius temporis homo sic agnoscet se tanto esse humaniorem quanto plus, Evangelio confidendo, Christo pateat.
103. Philosophia, praeterea, est tamquam speculum in quod populorum cultus repercutitur. Philosophia, quae, theologicis necessitatibus impellentibus, una cum fide concorditer progreditur, particeps est illius «culturae evangelizationis »,quam Paulus VI inter praecipua evengelizationis proposita annumeravit. (125)
Dum autem novae evangelizationis necessitatem iterare numquam intermittimus, philosophos compellamus, qui altius veri, boni et pulchri granditatem vestigent, quibus Dei verbum aditum patere sinit. Id magis instat, si provocationes expenduntur, quas novum millennium secum ferre videtur: ipsae peculiari ratione regiones antiquaeque traditionis christianae culturas afficiunt. Haec quoque consideratio veluti praecipuum originaleque ad novam evangelizationem persequendam habendum est adiumentum.