Latin
Lines 1.267-1.268
Contemporary, Fides et Ratio 1.267-268
Not analysed yet
104. Philosophica in disciplina saepe solummodo invenitur consensus et dialogus instituitur cum illis qui nostram fidem haud communicant. Hodiernus philosophicus motus postulat ut philosophi attente periteque fideles agant partes facultatibusque polleant ea percipiendi quae hodiernis temporibus exspectantur, recluduntur et agitantur. Dum secundum rationem eiusque regulas argumentatur, christianus philosophus, qui illo semper intellectu dirigitur quem Dei verbum subministrat, quandam ratiocinationem agere potest quae etiam ab illis, qui nondum omnem veritatem capiunt quam divina Revelatio ostendit, intellegi et sensu percipi potest. Provincia haec in qua consensus ac dialogus reperiuntur eo plus habet momenti propterea quod quaestiones quae impensius humanitati opponuntur puta quaestionem oecologicam, pacis quaestionem vel convictum stirpium et culturarum communi opera eaque perspicua et sincera Christianorum et asseclarum aliarum religionum expediri possunt necnon illorum quibus, quamvis nullius sint religionis, cordi est hominum renovatio. Id quidem confirmavit Concilium Oecumenicum Vaticanum II: «Desiderium talis colloquii, quod sola caritate erga veritatem ducatur, servata utique congrua prudentia, ex nostra parte neminem excludit, neque illos qui praeclara animi humani bona colunt, eorum vero Auctorem nondum agnoscunt, neque illos qui Ecclesiae opponuntur eamque variis modis persequuntur ». (126) Philosophia illa, in qua aliquid Christi veritatis splendet, qui est humanarum quaestionum una ac postrema responsio, (127) fulcimentum erit illius ethicae verae simulque omnem orbem complectentis, qua hodiernus homo indiget.
105. His Litteris encyclicis finem imponentibus, Nobis placet cumprimis ad theologos mentem Nostram postremo convertere, qui peculiari animi intentione philosophicas Dei verbi implicationes observent ac cogitationes in illa re defigant, unde speculativa ac practica scientiae theologicae granditas emergat. De ecclesiali opera iis gratias agere cupio. Artus inter sapientiam philosophicam et theologicam disciplinam nexus in singularissimis christianae traditionis divitiis de revelata veritate vestiganda ponitur. Quapropter eosdem cohortamur ut recipiant et veritatis metaphysicam rationem clarius extollant ad criticum et impellentem dialogum instituendum sive cum nostrae aetatis philosophia sive cum omni philosophica traditione, quae cum Dei verbo concinat aut dissonet. Ob oculos continenter habeant sententiam praeclari cogitationis spiritalitatisque magistri, sancti Bonaventurae scilicet, qui legentem suum in Itinerarium mentis in Deum introducens, eundem monet «ne forte credat, quod sibi sufficiat lectio sine unctione, speculatio sine devotione, investigatio sine admiratione, circumspectio sine exultatione, industria sine pietate, scientia sine caritate, intelligentia sine humilitate, studium absque divina gratia, speculum absque sapientia divinitus inspirata ». (128)