Latin
Lines 1.272-1.274
Contemporary, Fides et Ratio 1.272-274
Not analysed yet
107. Omnes rogamus ut penetralia contueantur hominis, quem Christus suo in amoris mysterio servavit, quique usque veritatem sensumque perquirit. Complures philosophicae scholae, eum fallentes, ei persuaserunt ipsum absolutum esse sui dominum, qui de fortuna sua deque eventura sorte per se decernere possit, sibimet ipsi suisque dumtaxat fidens viribus. Numqua haec erit hominis praestantia. Illud tantum eum efficiet quod in veritatem se inseri eligit, sub Sapientiae umbra suum struens domicilium ibique inhabitans. Hoc solummodo in veritatis prospectu intelleget plane exprimi suam libertatem ac suam ad dilectionem Deique congnitionem vocationem, veluti summam sui explicationem.
108. Postremam Nostram cogitationem ad Eam convertimus, quae Ecclesiae deprecatione Sedes Sapientiae invocatur. Ipsius vita vera est parabola quae collustrare poterit quae antea a Nobis dicta sunt. Etenim inter vocationem Beatae Virginis et verae philosophiae strictam consonantiam prospicere licet. Quemadmodum namque ad suam humanitatem et femininam naturam tradendam ipsa vocata est, unde Dei Verbum carnem sumere posset fieretque unus ex nobis, sic ad operam sustinendam, rationalem videlicet et criticam, vocatur philosophia, ut theologia, veluti fidei intellectio, fecunda sit et efficax. Atque sicut Maria, Gabrielis nuntio assentiendo, nihil suae verae humanitatis ac libertatis amisit, sic philosophica disciplina, in his accipiendis quae Evangelii veritas suppeditat, nihil suae autonomiae amittit, sed omnes suas inquisitiones ad summam perfectionem propelli experitur. Hanc quidem veritatem plane intellexerunt sancti antiquitatis christianae monachi, a quibus Maria «fidei mensa intellectualis »(132) appellabatur. Ipsam congruentem verae philosophiae effigiem respiciebant sibique erant conscii se debere cum Maria philosophari .
Sedes Sapientiae iis qui sapientiae vestigandae dependunt vitam portus sit tutus. Ad sapientiam iter, quod est postremum sincerumque omnis scientiae propositum, ab omnibus impedimentis expediat intercedendo Ea quae, Veritatem parturiens eandemque in corde servans, in sempiternum tota cum humanitate ipsam communicavit.