Latin
Lines 1.269-1.271
Contemporary, Fides et Ratio 1.269-271
Not analysed yet
Mens quoque Nostra ad eos dirigitur quorum est sacerdotibus institutionem tradere ,tam academicam quam pastoralem, ut peculiari studio philosophicam praeparationem curent illorum qui hodiernis hominibus Evangelium enuntiare debebunt, ac magis illorum qui theologiae perquirendae et docendae operam dabunt. Ad Concilii Oecumenici Vaticani II praescripta (129) et subsequentia praecepta operari contendant, ex quibus instans officium oritur, quod a nemine posthaberi potest, quodque nos omnes alligat, ut opem sincere profundeque feramus ad fidei veritatem communicandam. Grave porro officium non est obliviscendum magistrorum antea convenienterque instituendorum, qui in Seminariis et ecclesiasticis Institutis philosophiam tradant. (130) Necesse est hoc docendi opus congruentem scientificam institutionem secum ferat, ordinatam rationem exhibeat, magnum traditionis christianae suppeditando patrimonium efficiaturque denique debito iudicio, hodiernis spectatis Ecclesiae mundique necessitatibus.
106. Ad philosophos praeterea Nos convertimus et eos qui philosophiam docent ,ut, ob oculos philosophica traditione usque probabili habita, animose repetant sincerae sapientiae veritatisque, metaphysicae etiam, philosophicae disciplinae rationes. Se illis interrogari patiantur postulationibus, quae e Dei verbo effluunt ac strenue suam ratiocinationem et argumentationem agant ut ei interrogationi respondeatur. Ad veritatem usque tendant atque ad bonum quod verum continet sint intenti. Hoc modo sinceram illam ethicam effingere poterunt, qua homines, his potissimum annis, omnino indigent. Ecclesia attente et amabiliter eorum inquisitiones spectat; pro certo ideo habeant eam iustam eorum scientiae autonomiam colere. Credentibus praesertim animum addere volumus, qui in philosophica provincia agunt, ut varios ambitus humanae industriae per rationem illam collustrent quae securior acriorque fit propter adiumentum quod fides ministrat.
Facere denique non possumus quin scientiae peritos alloquamur, qui suis inquisitionibus de mundo in universum plus plusque cognitionum praebent deque incredibili varietate ipsius elementorum, tum animalium tum inanimorum, quae multiplices structuras atomicas et moleculares exhibent. Hoc potissimum saeculo ii tam progressi sunt ac tales attigerunt metas, ut admiratione nos subinde afficiamur. Dum admiramur ac simul incitamus hos scientificae inquisitionis vestigatores principes, quibus multum praesentis prosperitatis debet humanitas, eos cohortemur oportet ut suos labores usque persequantur, semper in illa sapientiae provincia manentes, in qua cum scientiae technicaeque artis fructibus bona philosophica et ethica coniunguntur, quibus peculiariter et artissimo vinculo persona humana significatur. Scientiae cultor prorsus sibi est conscius veritatis vestigationem numquam desinere, etiam cum ad quandam finitam mundi hominisve partem spectat; ad quiddam reicit enim quod locatur supra proxima studiorum obiecta, ad interrogationes scilicet quae Mysterii aditum recludunt. (131)